Latin
CAPUT XVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 197
Unproofread scanNot analysed yet
Contra autem, spiritus è Cerebro, nec perenni hujuscemodi cursu continenter &paulatim effluunt, nec vectigali perpetuo &sensim illabente sustentantur; sed eorum tum jactura, tum refectio incerta, inaequalis, &variè interrupta est: neque enim ipsi functionis spontaneae actus, quibus inserviunt, constanti aliquo &sonper eodem ritu peraguntur; sed juxta accidentia &occasiones exteriores, modò confertim &cum impetu quodam eos exerimus, modò prorsus intermitti ac feriari patimur. Ac proinde spiritus dimenso quoque pariter incerto suppeditantur; nempe in somno ubertim &copiosiùs, in vigilia autem &difficili labore parcè, aut vix omnino, instillantur. Quineriam, ipsa animae sensitivae portio involuntaria, (quae nempe à Cerebello profluit) quatenus cum altera in Cerebro radicata commercium &affinitatem (utì suprà dictum est) propinquam habet, eatenus in munere suo aequabiliter &tranquillè peragendo multùm perturbari solet, atque impulsibus hinc indè immissis variè affecta &agitata, Systasin suam in toto, aut parte, modò contrahere, modò extendere cogitur, adeoque passionibus quibusdam obnoxia redditur, atque ad actiones anomalas &inordinatas edendas passim instigatur. Enimvero spirituum contextura, sive Animae pars Cerebellum ejusque appendicem irradians, &sensu quodam afficitur, &in motus sibimet appropriatos, diversimodos tamen, urgetur.