# Cerebri anatome 197

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/197

Contra autem, spiritus è Cerebro, nec perenni hujuscemodi cursu continenter & paulatim effluunt, nec vectigali perpetuo & sensim illabente sustentantur; sed eorum tum jactura, tum refectio incerta, inaequalis, & variè interrupta est: neque enim ipsi functionis spontaneae actus, quibus inserviunt, constanti aliquo & sonper eodem ritu peraguntur; sed juxta accidentia & occasiones exteriores, modò confertim & cum impetu quodam eos exerimus, modò prorsus intermitti ac feriari patimur. Ac proinde spiritus dimenso quoque pariter incerto suppeditantur; nempe in somno ubertim & copiosiùs, in vigilia autem & difficili labore parcè, aut vix omnino, instillantur. Quineriam, ipsa animae sensitivae portio involuntaria, (quae nempe à Cerebello profluit) quatenus cum altera in Cerebro radicata commercium & affinitatem (utì suprà dictum est) propinquam habet, eatenus in munere suo aequabiliter & tranquillè peragendo multùm perturbari solet, atque impulsibus hinc indè immissis variè affecta & agitata, Systasin suam in toto, aut parte, modò contrahere, modò extendere cogitur, adeoque passionibus quibusdam obnoxia redditur, atque ad actiones anomalas & inordinatas edendas passim instigatur. Enimvero spirituum contextura, sive Animae pars Cerebellum ejusque appendicem irradians, & sensu quodam afficitur, & in motus sibimet appropriatos, diversimodos tamen, urgetur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
