# Cerebri anatome 198

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/198

Sensio, sive sympathia ad hanc pertinens, si intra Cerebelli confinia terminetur, nec undulatione fortiore ulteriùs ad Cerebrum pergit, semper privata est: & quia animali haud conscio peragitur, non nisi ab effectu, quatenus nempe motum peculiarem excitat, dignosci potest. Talis autem Cerebelli affectio in eo consistit, quòd à qualibet nova praecordiorum ac viscerum diathesi, huic ab infrà communicata, item à quavis violenta passione intra Cerebri forum excitata, adeoque desuper commissa, impressio quaedam Cerebelli incolis infertur: quâ quidem illi in varias diataxeis, pro motibus his aut illis respectivè obeundis disponuntur. Exempli gratiâ, quamdiu Cerebelli regio tranquilla, tanquam sudo ac coelo sereniore, omni perturbatione vacat, spiritus ejus incolae sensu placido, seu velut complacentiâ quadam perfusi, tum blandâ circulatione intra proprios lares scaturiunt, tum effluxu aequabili, Nervorum functionibus vitali ac naturali inservientium, origines subeunt: quo quidem respiratio ἀβίαστος, pulsus, chylificatio, aliâque ejus censûs munia tranquillè perficiuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
