# Cerebri anatome 199

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/199

Sin verò molestia aut perturbatio quaepiam alicubi exteriùs contingat, unde illius impressio Cerebello communicetur, statim sensio molesta ibidem concitata spiritus animales in ipso fonte perturbat, proindéque in functionis involuntariae Organis motus irregulares excire solet: hinc enim crebra pulsùs & respirationis alteratio, item viscerum spasmi, & motus convulsivi, nobis insciis, aut etiam invitis, oriuntur. Impreßio autem aliunde Cerebello immissa, ac ejusmodi sensum molestum inducens, aut nervorum ductu à praecordiis & visceribus ascendit, aut supernè à Cerebro, prominentiarum orbicularium commeatu advehitur, prout mox fusiùs patebit. Interim ex his de Cerebelli potentia paßiva, sive sensu, praemissis, facile erit colligere, quali ratione, quo ordine ac serie, spiritus animales abeodem oriundi moveantur. Caeterùm, inter duplicem ipsorum motam est imprimis distinguendum. Nam unus consuetus est & ordinarius, in spirituum effluxu perenni & aequabili consistens; quo quidem illi in nervorum juxtà orientium, ac praesertim paris vagi & intercostalis, origines influentes, pulsùs, respirationis, chylificationis, aliosque functionis involuntariae actus solennes, utì dictum est, exequuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
