Latin
CAPUT XVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 201
Unproofread scanNot analysed yet
Plures instantiae circa alios quoscunque functionis vitalis, aut merè naturalis actus, huc adduci possint: de quibus insuper observare est, quòd cùm molestiae sensus à praecordiis aut visceribus ad Cerebellum immediatè convehitur; affectio isthaec, velut aquarum undulatio, aut ibidem sistitur ac terminatur, unde pro re nata motus, Cerebro inconsulto, statim retorquetur, velut cùm à febrili intemperie absque notitia nostra praecordiorum actiones alterantur; vel secundò, iste molestiae sensus ad Cerebellum transmissus, siquidem vehementior fuerit, sese latiùs explicat, &tanquam fortior aquarum undulatio, Cerebellum trajiciens, ulteriùs usque ad Cerebrum pergit, ejusque hospites noxae monet, quo quidem illi, ad hostem oppugnandum incitati, alîus generis motus instituunt: ità (prout dictum est) cùm praecordia immaniter aestuant, Cerebellum hoc sentiens pulsum &respirationem intendit. Insuper autem Cerebrum, ejusdem molestiae admonitum, potum frigidum, aliâque remedia calorem attemperantiâ, exigit ac sedulò requirit. Porrò ad hunc ritum proceditur etiam in aliis quibusdam actionibus, quae cùm regulares fuerint, tamen sine praevia notitia in Cerebro habita, per instinctus merè naturales fieri dicuntur; utpote cùm bruta animalia, recèns in lucem edita, statim ubera materna exquirunt, avidéque sugunt; aut aves sine duce quovis, aut exemplo, miro artificio nidificant, ova pariunt, ac humorem inibi contentum, incubatu, in pullum vivificant. In ejusmodi operibus, Cerebrum, à nullo priùs edoctum, media idonea ad fines à natura institutos dirigit: quod quidem hâc ratione fieri videtur.