Latin
CAPUT XVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 203
Unproofread scanNot analysed yet
Interim secundò advertimus, quòd spirituum Cerebelli Incolarum motus anomali, etiam propter affectuum impetus illuc à Cerebro transmissos excitari solent: nam quoties paßio violenta, utpote gaudii, tristitiae, irae, metûs, aut alsus generis, in Cerebro concipitur, illico ejusdem Impressio per devios prominentiarum tramites in Cerebellum perducta, spiritus functioni vitali aut merè naturali destinatos in ipso illorum fonte perturbat, &propterea statim functionum istarum organis insignes mutationes inducit. Quae hactenus de Cerebello, circa functionis tantùm involuntariae munera occupato, item quae circa spirituum incolarum ejus sensus motusque tum solennes, tum anomalos, dicta sunt, meliùs elucescent, si denique nervorum, aliorumque processuum à Cerebello immediatè pendentium, officia non alia esse ostenderimus, quàm ut actus solùm involuntarios exequantur: id quod breviter quidem, ac quantum ad hanc rem pertinet succinctè, fiet; nam plenior eorundem consideratio alterius loci est.