# Cerebri anatome 204

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/204

CAPUT XVII. De Nervis, qui spirituum copias à Cerebello accipientes, easdem functionis Involuntariae actibus impendunt. QUprà ostendimus, quòd ex annulari protuberantia (quae Cerebelli quidam processus est) tria Nervorum paria, sc. quintum, sextum, & septimum, immediatè oriuntur. Protuberantiam istam velut condum esse diximus, à quo spiritus è Cerebello profluentes, inque Nervos appensos pro data occasione derivandi, asservantur: ac interea dum illic commorantur, ipsi, qui ab utroque Cerebelli Meditullio divisim emanaverant, in hoc circo mutuò occurrentes, simul uniuntur. Sicuti autem tria praedicta Nervorum paria, mediante isthâc protuberantiâ, spirituum copias à Cerebello accipiunt, ità etiam par octavum, juxta alterius (scil. infimi) processûs medullaris à Cerebro dimissi insertionem originem suam habens, istius commeatu spirituum influxum non minùs à Cerebello derivare videtur: Quare cùm hae quatuor Nervorum conjugationes spirituum suorum tributa omnino Cerebello debeant, si ostendero, singulos hosce Nervos & sensuum & motuum actibus involuntariis potissimùm, ac ferè tantùm, inservire certè hoc insigni argumento erit, quòd juxta hypothesin nostram Cerebelli munus sit, spiritus animales pro functionibus involuntariis requisitos progignere & dispensare.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
