Latin
CAPUT XVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 205
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque primò, de quinta &sexta nervorum conjugatione observamus, quòd cùm haec ex annuli majoris basi, atque isthaec à lateribus ejus, tum in homine tum in quadrupedibus, oriuntur; par quintum anteriùs delatum, ramos in oculorum glandulas, in nares, in palatum, dentes, imò &plerasque faciei ac oris partes, distribuat; par autem sextum quibusdam oculi musculis totum impenditur: porrò è quinti paris trunco, surculi bini, &alter è nervo sexti paris, posteriùs reflexi unà coeunt, quodque mirum est, atque ab Anatomicis haud priùs animadversum, nervi intercostalis, praecordiis &visceribus destinati, truncum constituunt; adeò ut nervi paris quinti &sexti ramificationem geminam, nempe superiorem unam, circa oris &faciei partes, &inferiorem alteram, per viscera medii ac imi ventris protendant, Attamen cuivis rem paulò attentiùs consideranti liquidò patebit, praecipuos utriusque parmotûs ac sensùs munia intitionis ramos, circa voluntaria, cujusmodi imprimis aut paßiones effectrices sunt, aut Instinctus naturales exigunt, occupari.