# Cerebri anatome 207

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/207

Hic nervus utrique mandibulae propagines pro manducationis opere requisitas impertit: verùm satis notum est, quòd alimenti in os ingestio sit primum & antiquißimum cujusque animalis negotium, quòd equidem ab instinctu naturali, ante omnem Cerebri notitiam, ediscitur. Quoad sensus autem, hujus paris rami aliquatenus olfactui, ut plurimùm verò saporibus excipiendis & dignoscendis, conducunt. Hinc adeò fit, quòd odores utì per nervos olfactorios Cerebrum reficiunt, ità per hujus paris ramum Cerebellum afficiunt, eoque mediante viscera & praecordia recreare solent. Attamen sapores (siquidem hujus ferè peculiaris sint provinciae) quicquid jucunditatis aut molestiae habent, potissimùm spiritibus Cerebelli incolis, ac dein illorum consensu praecordiis & visceribus, inferunt. Hinc est quòd Θώρηξις non tantùm famem sedet, sed languidos etiam & animi deliquium passos, vel prima vini libamina resuscitent. Porrò, in quantum ab hoc nervo, rami quidam gustui, aliique olfactui inserviunt, inter utraque isthaec sensoria adeò stricta affinitas contrahitur, ut nihil gustui arrideat, nisi quod ab olfactu comprobatur: atque unius horum lensûs abolitio saepe alterius privationem aut diminutionem infert.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
