Latin
CAPUT XVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 212
Unproofread scanNot analysed yet
Quilibet audibilis impulsus auri inflictus, statim processûs auditorii ductu protuberantiae annulari infertur; illinc verò, sicut aliae species sensibiles, ad corpora striata, sive sensorium commune, defertur (quâ viâ huc transeat postea ostendetur:) exinde isthaec impressio ulteriùs tendens, ac Cerebro item tradita, imaginationem ciet, adeoque in Cortice ejus sui imaginem velut tesseram pro memoria relinquit. Insuper etiam, sicuti processus auditorius à Cerebello dependet, &ab eo spirituum animalium penum accipit: ità verisimile est, quòd eorundem spirituum recessu sonorum admissorum Ideae etiam Cerebello convehuntur; quae quidem illic vestigia sive tractus efformantes, sui memoriam imprimunt, unde cùm postea species illic reconditae depromuntur, processûs vocalis ope voces sonorum priùs admissorum aemulae, &serie quâdam ordinatâ erumpentes, edi faciunt. Hinc usu venit, ut melodiae à quibusdam hominibus facillimè addiscantur, &postea sine meditatione quavis, aut ullo Cerebri labore cum exacta symphonia proferantur; nempe à distinctis harmoniae auditae accentibus, spiritus intra Cerebellum agentes in peculiares schematismos disponuntur; juxta quos, cùm in Nervi auditorii processum utrobique vocalem effluunt, velut sponte quadam, &quasi specierum successione Automarâ, plectri modulos, quos auribus hauserunt, voce edunt.