# Cerebri anatome 212

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/212

Quilibet audibilis impulsus auri inflictus, statim processûs auditorii ductu protuberantiae annulari infertur; illinc verò, sicut aliae species sensibiles, ad corpora striata, sive sensorium commune, defertur (quâ viâ huc transeat postea ostendetur:) exinde isthaec impressio ulteriùs tendens, ac Cerebro item tradita, imaginationem ciet, adeoque in Cortice ejus sui imaginem velut tesseram pro memoria relinquit. Insuper etiam, sicuti processus auditorius à Cerebello dependet, & ab eo spirituum animalium penum accipit: ità verisimile est, quòd eorundem spirituum recessu sonorum admissorum Ideae etiam Cerebello convehuntur; quae quidem illic vestigia sive tractus efformantes, sui memoriam imprimunt, unde cùm postea species illic reconditae depromuntur, processûs vocalis ope voces sonorum priùs admissorum aemulae, & serie quâdam ordinatâ erumpentes, edi faciunt. Hinc usu venit, ut melodiae à quibusdam hominibus facillimè addiscantur, & postea sine meditatione quavis, aut ullo Cerebri labore cum exacta symphonia proferantur; nempe à distinctis harmoniae auditae accentibus, spiritus intra Cerebellum agentes in peculiares schematismos disponuntur; juxta quos, cùm in Nervi auditorii processum utrobique vocalem effluunt, velut sponte quadam, & quasi specierum successione Automarâ, plectri modulos, quos auribus hauserunt, voce edunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
