# Cerebri anatome 213

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/213

Proculdubio hinc ratio peri debet, cur homines nonnulli musicam nullo negotio addiscunt, atque alii difficillimè aut vix omninoNamque observare est, quòd pueri quidam, antequam loqui distinctè possint, melodias quasdam memoriter celerrimè capiunt concinúntque; interim alii, viri licèt summè ingeniosi, quique memoriâ egregiâ pollent, ad musicam aequè inepti ac indociles fiunt ac Asinus ad Lyram. Quare vulgò dicitur, quosdam aures musicas habere, atque alios tali facultate prorsus destitui. Interim in confesso habetur etiam in his vocis organa minimè deficere, attamen omnis culpa, perperàm licèt, in auditum rejicitur. Verùm enimvero hujus defectûs causa genuina in hoc consistere videtur, quòd cùm in omnibus species audibiles Cerebellum aequè ac immediatiùs quàm Cerebrum petunt; tamen in nonnullis Cerebellum durius, ac impressionibus non facilè cedens nactis, istae species, quoniam nihil sui inter transeundum Cerebello imprimere poterant, versùs commune sensorium delatae, Typos sive ideas suas potissimùm ac ferè tantùm in Cerebro relinquunt: quae pars notionibus usque perturbatis occupata, harmoniae composituris distinctè asservandis minùs apta existit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
