Latin
CAPUT XVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 214
Unproofread scanNot analysed yet
Interim verò in aliis, audibilium species praeterquam quòd sensorio communi ac Cerebro inferuntur etiam istae, praesertim si harmonicè configurantur, Cerebellum (utpote in illis mollius ac impreßionum facilè capax existens) peculiari spirituum animalium diataxi &schematismo afficiunt. ubi, cùm melodiae species in loculis &cellulis idoneis depositae asservantur, illinc postea absque reminiscentiae nixu quovis, aut labore, ferè incogitanter, serie tamen distinctâ, atque modis ac figuris velut compositis, effluunt, adeóque processus vocales inflando, dulces concentuum modos &vocalem Musicam constituunt. Quòd si diversae Commeatûs viae inquirantur, quibus nempe species audibiles in protuberantiam annularem dilatae, tum Cerebrum tum Cerebellum petunt, dico non improbabile esse, quin ex protuberantia ista, tum aditus in subjectum Medullae oblongatae tractum, &quasi viam regiam, patescat; tum etiam, per medullares ejusdem annuli processus ductus alius in Cerebellum aperiatur.