# Cerebri anatome 216

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/216

Ex his discriminis ratio, quâ quidem nervi auditorii diverso ritu in homine ac quadrupedibus habent, aliquatenus innotescat: nam quia his parùm opus est ut species audibilis, aut propter soni auditi per vocem reciprocationes, aut propter harmoniae modulos illic imprimendos, Cerebellum trajiciat, (neque enim, quicquid Poëtae fingant, pro domandis affectibus, qui ferarum pectora exagitant, musica requiritur) idcirco istis (quadrupedibus inquam) protuberantia annularis, nervis auditoriis spiritus animales dispensans, ab iisque species sensibiles excipiens, non ità strictam cum Cerebello affinitatem exigit: quinimo cùm sufficiat, ut nervi isti à Medulla oblongata oriantur, tamen protuberantia annularis quasi commune vestibulum iis praefigi debuit; in quo scil. & spiritus ab utroque latere prodeuntes, & species sensibiles in utrumque referendae, priùs invicem misceri ac uniri poterint, nè secùs quilibet sonus geminatus evadat. Inter Nervos qui ad Cerebellum pertinere, ejusque munia exequi videntur, ultimò succedit par vagum, sive octavum, quod quidem è communi Medullae oblongatae caudice, juxta locum ubi ultimus Cerebelli processus terminatur, ac è regione quà corpora pyramidalia è protuberantia annulari producta desinunt, ortum suum habet: ità ut hos item nervos utrinque mediante isto processu, forsan item aliquatenus per corporum pyramidalium ductus, omnimodum spiritûs animalis influxum à Cerebello derivare putemus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
