# Cerebri anatome 217

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/217

Horum Origo fibris & filamentis quamplurimis, mox ab invicem distinctis, constat; quibus sub ipso Exortu nervi cujusdam insignis truncus, à spinali Medulla oriundus, accedit. Nervorum paris vagi descriptio, ac in praecordia ac viscera quaedam protensio, inferiùs subdentur. Impraesentiarum annotare sufficiat, quòd siquidem hic Nervus praecordiis potissimùm impenditur, quorum actus involuntarii sunt, ac sine cura aut notitia nostra, in somno aequè ac in vigilia peraguntur; cúmque idem Nervus spirituum copias à propinquiori Cerebelli fonte omnino suscipere videatur; hinc certè aliquatenus concludere liceat, Cerebelli oeconomiam functioni tantùm involuntariae prospicere.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
