Latin
CAPUT XVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 218
Unproofread scanNot analysed yet
Haec de Nervis, qui Cerebelli imperio ac legibus mancipati, sub ipso mereri &ministerium praestare videntur: quibus tamen insuper accenseri debet Par quartum, sive Nervuli oculorum pathetici, è processibus Cerebelli primis, qui nempe ipsum &prominentias orbiculares intercedunt, oriundi; de quorum usu superiùs dictum est. Porrò hîc annotare subest, quòd Nervi quidam alii, inferiùs describendi, in quantum cum praedictis Nervis prope origines eorum communmcant, etiam actus quosdam involuntarios edi faciunt; cujusmodi imprimis sunt Par nonum, Nervus spinalis ad Par vagum accessorius, etiam Nervus diaphragmatis, &quidam alii, prout in particulari Nervorum historia fusè ostendemus. Quinetiam observare est de Nervis modò descriptis, qui prosapiam suam Cerebello debentes, functionis involuntariae muniis designari videntur; quòd interdum aliqui istorum, alienae ditionis licèt, Cerebri imperio ac nutui obsequi coguntur: namque faciei partes patheticè &incogitanter moveri solitas, etiam pro libitu nostro in has aut illas configurationes ducere solemus: etiam praecordiorum &viscerum motus &actiones pro appetitûs jussu quadantenus alterare possumus.