# Cerebri anatome 218

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/218

Haec de Nervis, qui Cerebelli imperio ac legibus mancipati, sub ipso mereri & ministerium praestare videntur: quibus tamen insuper accenseri debet Par quartum, sive Nervuli oculorum pathetici, è processibus Cerebelli primis, qui nempe ipsum & prominentias orbiculares intercedunt, oriundi; de quorum usu superiùs dictum est. Porrò hîc annotare subest, quòd Nervi quidam alii, inferiùs describendi, in quantum cum praedictis Nervis prope origines eorum communmcant, etiam actus quosdam involuntarios edi faciunt; cujusmodi imprimis sunt Par nonum, Nervus spinalis ad Par vagum accessorius, etiam Nervus diaphragmatis, & quidam alii, prout in particulari Nervorum historia fusè ostendemus. Quinetiam observare est de Nervis modò descriptis, qui prosapiam suam Cerebello debentes, functionis involuntariae muniis designari videntur; quòd interdum aliqui istorum, alienae ditionis licèt, Cerebri imperio ac nutui obsequi coguntur: namque faciei partes patheticè & incogitanter moveri solitas, etiam pro libitu nostro in has aut illas configurationes ducere solemus: etiam praecordiorum & viscerum motus & actiones pro appetitûs jussu quadantenus alterare possumus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
