# Cerebri anatome 219

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/219

Horum ratio ex parte est, quia Nervi utriusque regiminis, surculis ad invicem emißis, variè inter se communicant; ut saepius alterutrius officia in alterius partes trahantur. Praeterea autem suprà innuimus, quòd sensibilis impreßio functionis involuntariae partibus inflicta, siquidem ea vehemens fuerit, tanquam fortior aquarum undulatio, Cerebellum trajiciens, ipsum Cerebrum afficit. Pariter opinari licet, de motu qui ad easdem partes spectat; videlicet iste ordinario ritu habens, Cerebello auspice peragitur. Attamen Cerebri edicta quaedam severiora devio prominentiarum commeatu etiam ad Cerebellum pertingunt; ejusque Incolarum officia juxta appetitûs nutum obeunda determinant. Nulli non visum est, quòd violentae paßiones (voluntate consciâ, pariter & insciâ) hoc facilè praestant; quidi igitur ipsa etiam voluntas, siquidem occasio requirat, ejusmodi dominium exerceat? Neque interea tamen hoc quicquam derogat à Cerebelli privilegiis, quò minùs illud Civitas libera & Municipalis, adeoque functionis Involuntariae domina, appelletur; eò quòd in paucis quibusdam Cerebro morem gerit: Quippe Cerebrum ipsum in multis Cerebello ac regimini ejus inservire cogitur, prout suprâ ostendimus, atque ad illud necessariò obligatur: nam Cerebrum ipsi Cerebello plurimum debet, in quantum scil. à functione vitali (quae hujus provincia est) sanguinis penum, &, per consequens, spirituum ab eo productorum tributa accipit: itâ quidem hae partes utraeque, licèt principes, mutua officia praestant, ac velut in circulo ministeria ab invicem requirunt persolvuntque.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
