Latin
CAPUT XVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 222
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm si inquiratur, cujusmodi sunt ista commercia &respectus, quae Cerebrum ad Cerebellum, ac utraque ad functionis vitalis ac merè naturalis organa, &vice versâ, gerunt: In re tam difficili ac valdè intricata sententiam hîc nostram, haerente licèt &dubitante animo, proponemus. Suprâ innuimus, prominentias orbiculares paßionum impetus à Cerebro praecordiis inferendos, Cerebello tradere, atque naturalium instinctuum necessitates à praecordiis &visceribus Cerebello traditas ab illo accipere, &Cerebro communicare: his insuper addimus quòd protuberantia annularis iisdem prorsus muniis, licèt alio modo, famuletur; nempe haec passionum impetus, velut secundariò è vicaria Cerebelli manu accipit, ac dein immediatè praecordiis transfert; atque hoc potissimum hujus partis munus esse videtur.