# Cerebri anatome 222

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/222

Verùm si inquiratur, cujusmodi sunt ista commercia & respectus, quae Cerebrum ad Cerebellum, ac utraque ad functionis vitalis ac merè naturalis organa, & vice versâ, gerunt: In re tam difficili ac valdè intricata sententiam hîc nostram, haerente licèt & dubitante animo, proponemus. Suprâ innuimus, prominentias orbiculares paßionum impetus à Cerebro praecordiis inferendos, Cerebello tradere, atque naturalium instinctuum necessitates à praecordiis & visceribus Cerebello traditas ab illo accipere, & Cerebro communicare: his insuper addimus quòd protuberantia annularis iisdem prorsus muniis, licèt alio modo, famuletur; nempe haec passionum impetus, velut secundariò è vicaria Cerebelli manu accipit, ac dein immediatè praecordiis transfert; atque hoc potissimum hujus partis munus esse videtur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
