# Cerebri anatome 225

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/225

Quapropter observare est, quòd in brutis quibusdam Cerebro indocili praeditis, Prominentiae natiformes maximae existunt, prout cernere est in vitulo, ove, porco, & multis aliis; quae animalia quamprimùm in lucem edita sunt, illico victum suum quaerunt, quodque ipsis congruum est probè dignoscunt. At verò in homine, cane, vulpe & similibus, qui ad discendum & habitus acquirendos magìs idonei existunt, prominentiae istae perexiguae sunt; atque animalia isthaec recèns nata sensione tantùm rudi ac imperfectâ instruuntur; insuper ad victum suum quaerendum inepta prorsus reperiuntur. Super hac observatione (quae quidem in plurimis quae hactenus dissecare contigit animalibus tenet) tanquam basi, hujusmodi abstrusam circa instinctus naturales & praecordiorum affectus hypothesin fundare ausus sum. Cùm enim animalia quae plùs instinctu pollent, utì oves, porci, boves, caprae, aliáque pigra & mitiora jumenta, passionibus sunt minùs obnoxia, sunt etiam minùs docilia; & è contrà, in quibus affectus praedominari solent, quaeque ingenio quodam instruuntur, (utì praeter homines sunt canes, vulpes, & quaedam alia calidiora animalia) minùs instinctu pollent: cúmque in crebra capitum cujusque generis dissectione observaverim, quòd in ejusmodi animalibus quae ingenio potiùs quàm instinctu vivunt, protuberantia annularis infra Cerebellum collocata insigniter magna, & prominentiae orbiculares tantùm perexiguae fuerint; in aliis verò animalibus, ubi instinctus ingenio praepollet, quaeque in affectus intensos sunt minùs prona, prominentiae orbiculares maximae essent, & è contrà protuberantia annularis valdè parva: Certè hinc existimare cogebar, quòd prominentiae orbiculares sive natiformes ubi majores adsunt, quasi Cerebri alterius sive succenturiati vicem praestent, praecipua instinctuum naturalium organa existant; ità tamen ut simul hae partes passionibus, à Cerebro versùs Cerebellum & praecordia transferendis, commeatûs viam praebeant; quodque (utì suprà innuimus) protuberantia annularis grandior existens, spirituum copias pro paßionum ventis requisitas contineat; interea tamen ut spirituum hujus Incolarum ῥoπη citrà tendente, naturalium instinctuum species à praecordiis & visceribus emissae pertranseant. Verùm utcunque res habeat, quoniam nihil certò aut ἀποδεικτικως affirmari possit, conjecturae huic nostrae, si minùs aliis arrideat, saltem venia concedatur. De Cerebelli ejusque Appendicis usibus & officuis haud multa praeterea dicenda restant. Circa compagem ejus quiddam ampliùs annotatu dignum occurrit, quòd nempe à Cerebri structura etiam hoc respectu plurimùm differat, in quantum scil.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
