# Cerebri anatome 231

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/231

Etiamsi Medulla Oblongata non ultra Cranii limites nomen suum retineat; tamen ipsamet eadem compages est, quae illinc ulteriùs in totius spinae cavitatem ac ultimos recessus continuata, spinalis Medulla appellatur: producitur autem ob hunc finem, ut Nervi in artus ac Membra à Capite remotiora distribuendi, ex eadem Medullari substantiâ, in cujusque partis viciniam exporrectâ, commodiùs oriantur. Reverâ totus iste Caudex medullaris, qui à Cerebri fundo usque ad os sacrum continuatur, organorum arcae pneumaticae similis videtur, quae flatum singulis Tibiis destinatum includit: namque pariter in hoc medullari tractu spiritus animales continentur, qui nervos omnes appensos pro data occasione inflant actuantque. Si totius originem spectes, videtur quòd hujus Medullae tum oblongatae tum spinalis integra compages, substantiae Medullaris, sparsim per Cerebrum & Cerebellum undique nascentis, ac dein conglobatiùs in utriusque Meditulliis collectae, velut unita congeries sit: Quippe medullae singulas istorum plicas & anfractus oblinentes quasi totidem rivuli sunt, qui illinc scaturientes, in Meditulliis congregari ac in immensum diffundi incipiunt; deinceps verò uniti, Medullam oblon gatam quasi aequoris alveum pro spirituum animalium aestu & reciprocatione satìs amplum constituunt: qui tamen alveus extra Cranium sese ulteriùs protendens, in Medullam spinalem, quasi prioris sinum sive processum, augetur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
