Latin
CAPUT XVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 232
Unproofread scanNot analysed yet
Sicuti autem tractus medullares Cerebri &Cerebelli plicas &convolutiones oblinentes, sese in eorum Meditullia &caudicem Medullarem explicant, adeoque spiritus è primis illorum fontibus sparsim scaturientes in quoddam quasi aequor diffusum congregant; ità ab hoc aequore, aestum sive spiritus animalis effluxum continuum aut valdè crebrum faciente, iidem spiritus in appensos systematis nervosi canales emanant. Circa istam Medullae hujus partem, quae oblongo vertebrarum sinu inclusa, &juxta singulas earum juncturas nervorum processibus quasi nodosis insignita, spinalis dicitur, haud multa, praeterquam quae vulgò prostant, consideratione digna occurrunt. Hujus figura, situs, nec non corpus ejus in toto tractu bifidum, non tantùm Anatomicis, verùm lanionibus quibusvis passim innotescunt; Nervorum ramificationes è medulla spinali profectae inferiùs tradentur. Circa conformationem ejus peculiare quiddam occurrit. Cùm enim spinalis Medulla, spirituum ab ἐγκεφάλῳ in Nervos profluentium communis quasi ductus sive canalis fuerit, observare licet, quòd hic Alveus haud usitato ductuum aliorum more, ubi plures rivi influunt, magìs intumescit, verùm è contrà, in quo loco plura &majora habet emissaria, magnitudo ejus ampliatur, nam in istis spinalis medullae partibus è quibus Nervi brachiales &crurales oriuntur.