Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 234
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIX. De Systemate nervoso in genere, ubi partibus ejus (quae sunt Nervi &Fibrae) designatis, totius oeconomiae Animalis prospectus exhibetur. SUM hactenus singulas ipsius Cerebri, Cerebelli, ac appendicis medullosae regiones speculati, eorum omnium apparatus &munera, necnon partium, &processuum, vasorúmque sanguiferorum ad unaquaeque isthaec pertinentium Msus &Officia designavimus; jam tempus est sistendi gradum, ac a turbido &vorticoso hoc disquisitionum pelago, me in portum recipiendi At verò quia nondum littora extrema &oras ultimas me appulisse comperi; quin ultra hoc fretum jam navigio nostro peractum, adhuc Systema nervosum, plurésque in illo sinus, maeandri, ac summè intricati recessus perlustrandi restiterint: idcirco, etiamnum velis vento datis, procedere, &difficile νευρολογίας pensum aggredi statuimus eoque magìs, quoniam sine perfecta Nervorum scientia, Cerebri ejusque appendicis Doctrina mutila prorsus ac imperfecta relinquetur; neque enim quae circa isthaec jam tradita sunt, satìs intelligi aut illustrari queunt, nec (quod praecipuè meditor, &priorum disquisitionum finis est) sine istis praecognitis, Cerebri &Nervosi generis Pathologia ritè institui potest.