# Cerebri anatome 234

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/234

CAPUT XIX. De Systemate nervoso in genere, ubi partibus ejus (quae sunt Nervi & Fibrae) designatis, totius oeconomiae Animalis prospectus exhibetur. SUM hactenus singulas ipsius Cerebri, Cerebelli, ac appendicis medullosae regiones speculati, eorum omnium apparatus & munera, necnon partium, & processuum, vasorúmque sanguiferorum ad unaquaeque isthaec pertinentium Msus & Officia designavimus; jam tempus est sistendi gradum, ac a turbido & vorticoso hoc disquisitionum pelago, me in portum recipiendi At verò quia nondum littora extrema & oras ultimas me appulisse comperi; quin ultra hoc fretum jam navigio nostro peractum, adhuc Systema nervosum, plurésque in illo sinus, maeandri, ac summè intricati recessus perlustrandi restiterint: idcirco, etiamnum velis vento datis, procedere, & difficile νευρολογίας pensum aggredi statuimus eoque magìs, quoniam sine perfecta Nervorum scientia, Cerebri ejusque appendicis Doctrina mutila prorsus ac imperfecta relinquetur; neque enim quae circa isthaec jam tradita sunt, satìs intelligi aut illustrari queunt, nec (quod praecipuè meditor, & priorum disquisitionum finis est) sine istis praecognitis, Cerebri & Nervosi generis Pathologia ritè institui potest.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
