# Cerebri anatome 235

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/235

Et verò multa sunt quae à tali incepto quenquam facilè deterreant: nempe opus arduum, & periculosâ plenum aleâ, quodque primâ fronte plus difficultatis & spinosi laboris, quàm jucunditatis aut fructûs, promittit: Deinde objicient nonnulli, hanc provinciam à prioribus Anatomicis jamjam perfectè ornatam & excultam fuisse, ut eam recolendo, rem satìis actam agere videar. Attamen his in promptu est referre, 1, quòd Nervorum Anatomia speculationes jucundiores utilioresque suggerit, quàm ullarum praeterea in corpore animato partium Theoria! hinc enim permultarum actionum passionumque in corpore nostro evenire solitarum, quae alioqui difficillimae ac inexplicabiles videntur, verae ac genuinae rationes depromuntur; nec minùs ab hoc fonte, abditae morborum & symptomatum causae, quae vulgò sagarum praestigiis ascribuntur, erui & perspicuè satìs explicari possunt. Quoad nostras verò observationes circa nervos instituendas, me neque aliorum vestigia calcare, nec priùs dicta usque ad crambem repetere, ex sequentibus planè liquebit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
