# Cerebri anatome 236

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/236

Itaque ut juxta institutum nostrum Systematis nervosi explicationem aggrediar; sub hoc nomine comprehendere liceat partes universas, à quibus spiritu animali dotatis, motus & sensus, sc. aut alter tantùm, aut simul utrique in toto corpore peragendi, necessariò ac immediatè dependent. Ejusmodi autem partes, respectu τῷῦ ἐγκεφάλου & medullosae appendicis, habent se velut ramosa propago circa arboris truncum concrescens: supponendo nimirum quòd Cerebri & Cerebelli corticales substantiae radicum loco fuerint, quodque medullaris ubique substantia, pro stirpe & alburno sumantur; germinatio nervosa in nervorum & fibrarum divaricationes, tanquam in ramos, ramusculos, & frondes expansa apparebit: Vel si ἔγκεφαλος, praecipuam Animae sensitivae partem ac potentiam in se continens, pro luminaris cujusdam, tanquam Solis, aut astri corpore accipiatur; Systema Nervosum erit radiosa concretio illud circumambiens. Quippe spiritus animales à Cerebro & Cerebello, cum medullari utriusque appendice, velut à gemino luminari effluentes, Systema nervosum irradiant, adeoque singulas ejus partes, motûs, aut sensus, aut simul utriusque (prout dictum est) organa constituunt. Systematis Nervosi, tanquam texturae radiosae, partes sunt vel primariae, sc.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
