Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 237
Unproofread scanNot analysed yet
ipsa nervorum corpora, in quae spiritus animales ab ἐγκεφάλῳ ac appendice ejus medullari immediatè profluunt; vel secundariae, quae sunt fibrae membranis, carni musculosae, tendinibus &parenchymatis quibusdam insitae, aut intertextae; quae item spiritus animales in se continent; verùm illos non nisi mediatè &secundariò à capite per nervorum. corpora derivatos accipiunt. Suprà ostendimus spiritus animales solummodo in Cerebro ac Cerebello procreari, è quibus isti jugiter emanantes, Caudicem medullarem (velut organi musici Arcam, quae ventum tibiis omnibus insufflandum excipit) inspirant, ac implent: Exinde verò spiritus isti in Nervos, quasi totidem fistulas eidem appensas, delati, easdem pleno influxu inflant actuantque; dein qui è nervis exundant, fibras ubique in membranis, musculis, aliisque partibus dispersas, subeunt, adeoque corporibus istis, quibus fibrae nervosae intertexuntur, vim motivam &sensificam impertiunt: atque hi spiritus cujusque partis insiti dicuntur, in quantum sc.