# Cerebri anatome 237

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/237

ipsa nervorum corpora, in quae spiritus animales ab ἐγκεφάλῳ ac appendice ejus medullari immediatè profluunt; vel secundariae, quae sunt fibrae membranis, carni musculosae, tendinibus & parenchymatis quibusdam insitae, aut intertextae; quae item spiritus animales in se continent; verùm illos non nisi mediatè & secundariò à capite per nervorum. corpora derivatos accipiunt. Suprà ostendimus spiritus animales solummodo in Cerebro ac Cerebello procreari, è quibus isti jugiter emanantes, Caudicem medullarem (velut organi musici Arcam, quae ventum tibiis omnibus insufflandum excipit) inspirant, ac implent: Exinde verò spiritus isti in Nervos, quasi totidem fistulas eidem appensas, delati, easdem pleno influxu inflant actuantque; dein qui è nervis exundant, fibras ubique in membranis, musculis, aliisque partibus dispersas, subeunt, adeoque corporibus istis, quibus fibrae nervosae intertexuntur, vim motivam & sensificam impertiunt: atque hi spiritus cujusque partis insiti dicuntur, in quantum sc.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
