# Cerebri anatome 240

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/240

Quare eadem medulla quae nervi cujusque origo est, quatenus in filum tenuius protrahitur, ejusdem nervi materiam constituit; quae quidem ut solidior & compacta fiat, peculiari piae menyngis productione investitur: Nam sicuti à massa argentea inaurata fila omnia producta inaurantur, ità membrana eadem quae Caudicem medullarem obvelat, cum Nervis omnibus ab eadem productis unà producitur, eosque omnes investit. Porrò è medullari isto principio, plures Nervuli simul oriundi, velut per manipulos egrediuntur; qui tamen melioris commeatûs gratiâ, statim uniti & extra claustra ossea delati, tunicâ commum à dura matre ascitâ includuntur. Supponimus enim (quod etiam infrà clariùs ostendetur) Nervos omnes ad partes aut membra quaevis particularia destinatos, distinctè & seorsim oriri, atque ità in toto illorum ductu permanere.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
