# Cerebri anatome 241

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/241

Quòd autem saepe Nervus, unus quasi truncus apparens, postea in plures ramos abire videatur, ideo est, quia rami isti, reverâ toto tractu singulares & divisi, in unam quasi fasciam colliguntur; nam aliquoties ramos istos in unum quasi Nervi funem coalescere visos, divisione usque ad originem factâ, ab invicem separavimus; neque enim aliter motuum obeundorum instinctus, ità respectivè ad has aut illas partes, seorsim ab aliis, ad quas ejusdem trunci rami pertingunt, deferri poterint. Nervorum ductus non, utì Arteriae & venae, perforati existunt; nam illorum compages non modò stylo cuivis impervia est, sed & perspicilli sive microscopii applicatio cavitatem nullam his adesse confirmat. Quod ad Tubulos olfactorios attinet, isti ità conditi videntur, non pro spirituum animalium commeatu, verùm ut serositates quaedam hâc viâ elabantur: Ipsi autem spiritus in lateribus, ac minimè in Cavitate utriusque Tubuli feruntur; caeteri autem Nervi substantiâ compactâ & planè firmâ constant, ut humor subtilis qui spirituum vehiculo est, illorum compages, non secùs ac spiritus vini extensas fidium chordas, tantummodo sensim perreptando, trajiciat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
