# Cerebri anatome 242

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/242

Hinc arguere licet, quòd siquidem spiritus animales pro expansione sua nullam intra Nervos cavitatem manifestam requirunt; neque tali iisdem opus esse intra Cerebri compagem; quin ventriculos, ità vulgò dictos, in aliud quàm hoc munus deputare oporteat. Sunt autem Nervi corpora alba, teretia & rotunda: intra Cranium, & prope origines suas, quatenus solùm piâ matre obducti, molliores & disruptui faciles existunt; extra hoc, in quantum plures ferè semper colligati, durâ matre insuper vestiuntur, duriusculi & tenaciores evadunt. Nervi ipsi (prout microscopii ope detegere licebit) per totum poris & meatibus, quasi totidem alveolis densissimè excavatis, & invicem contiguis, instruuntur; ità συριγγώδης eorum substantia, instar cannae Indicae, ubique porosa ac pervia est. Intra haec spatiola, spiritus animales, sive corpuscula valdè subtilia, & ex sua natura semper in motum prompta, blandè scaturiunt, quibus tum pro vehiculo, tum etiam pro retinaculo, latex aquosus, & ipse partium valdè subtilium, adjungitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
