# Cerebri anatome 243

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/243

Humor iste fluiditate suâ spiritus per totum systema nervosum diffundit; item viscositate suâ eosdem, nè protinus dissipentur, velut in systasi quadam ac serie continuata retinet; videtur enim quòd sine tali humore, spiritus intra nervosum genus consistere nequeunt, quin tenues evanescant in auras. Porrò idem humor non minùs pro specierum sensibilium trajectione requiritur: Quippe spiritus Animales, velut lucis radios, per totum systema nervosum diffundi supponimus; atque radii isti, nisi humidae aeris particulae iisdem admisceantur rerum Iconas sive simulacra non facilè transmittunt, prout obvium est in scenographia optica, quae à nimio Solis fulgore & claro jubare obfuscatur. Pariterque à succi Nervosi defectu aut depravatione, spirituum animalium inordinationes, ac saepe horrendos Cerebri & Nervosi generis affectus oriri, in promptu habemus ostendere. Succus iste Nervosus à Cerebro & Cerebello in appendicem medullarem derivatus, exinde per Nervos in totum genus nervosum usque blando allapsu defertur, ac integrum ejus systema irrigat. Ab aequabili hujus emanatione, spirituum animalium per totum expansio dependet; atque horum substantia, imò ipsius Animae sensitivae hypostasis, in ejusdem humoris diffusione fundatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
