# Cerebri anatome 246

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/246

& vasis ejus intertextae, aequè ac Nervi ipsi primaevae, cum iisdem simul ab initio coexistunt. Pleraeque tamen Fibrae, quoad productionem suam, à Nervis dependent; atque omnes quoquomodo productae, spirituum animalium copias & supplementa, etiam motuum ab iis obeundorum instinctus, à Nervis constanter accipiunt. Itaque ut Fibrarum genus & natalitia recolamus; istae sunt 1° vel spermaticae & primigeniae, quarum rudimenta pariter antiqua ac Cor & Cerebrum in conceptu posita, postea sensim accrescunt; quales nimirum, utì dictum est, in ipso Corde, vasis appensis, membranis, & quibusdam aliis partibus, quae prima embryonis stamina efformant, reperiuntur: vel 2d°, Fibrae aliae secundariò & per epigenesin producuntur; cujusmodi potissimùm sunt, quae partes in complementum fabricae animatae adscitas, ac imprimis sanguineas vulgò dictas, intertexunt, quas ad hunc modum progigni censemus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
