Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 249
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe cùm succus arteriosus nervoso, intra partes sanguineas scatenti, uberiùs accedit, opinari fas sit, quòd iste etiam spiritibus illuc unà adductis particulas quasdam quasi nitrosulphureas superinducat, iisque intimè affigat; adeoque propter hanc copulam, summè flatuosam &rarefieri aptam, ipsi spiritus illic magìs activi evadunt; proimde ut in nixu quovis motivo, quo musculum subitò intumefaciunt, isti velut accensi exploduntur. Porrò spirituum à valido exercitio absumptorum cita refectio, sub hac ratione etiam aliquatenus à sanguine peragitur; in quantum sc. particulis spirituosis relictis, &per motum viduatis, ejusmodi materiae in explosionem aptae nova statim copula adjungitur: Neque enim possibile est immensam spirituum jacturam, quae in duris laboribus contingit, (si isti penitus dispereant) supplementis tantummodo per Nervos ascitis intra breve tempus resarciri posse. Super his, si quando posthaec de musculorum motu dicemus, fusiùs disseremus.