# Cerebri anatome 253

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/253

Verùm hujus Animae & potentiarum ejus consideratio peculiarem tractatum exigit, quem posthaec (annuente Deo) instituemus; interim methodi nostrae ratio postulat ut Nervorum censu particulari facto, νευρολογίευ (quantum tenuitas nostra potest) exactam tradamus. Quandoquidem autem in praemissa Nervorum & Fibrarum consideratione generali, succi nervosi & nutritii mentio facta erat; neque tamen quae ad eorum naturas & potentias spectant satìs plenè & perspicuè traduntur: idcirco hîc parùm divertere liceat, & datâ operâ inquirere, quales succi sive humores in corporis animati partes enutriendas, & per quas vias feruntur; item quo ritu nutritionis pensum ab iisdem peragitur: Dein hâc difficultate expeditâ, in Nervorum doctrinam via plana ac facilis ducit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
