# Cerebri anatome 254

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/254

CAPUT XX. De liquore nervoso & utrùm iste, an humor sanguineus sit nutritius. AQuo sanguinis Circulatio innotuit, planéque constitit ipsum nullibi stagnare, ac diu subfistere, sed motu reciproco semper velut in circulo deferri; in dubium vocari coepit, utrùm latex ejus nutritius sit, nécne: Praeterquam enim quòd rapidior sanguinis, velut Torrentis, decursus ripas quas interfluit atterere, illisque particulas quasdam auferre, potiùs quàm aliquid iisdem affigere posse, videatur; ipsa insuper sanguinis substantia, utpote retorrida ac asperior, nutritioni prorsus inepta perhibetur. Quare ut succus huic muneri magìs idoneus inveniatur, nervorum ductus abditique recessus lustrantur; cúmque intra illorum poros & meatus latex quidam scatere deprehenditur, statim rejecto sanguine, iste nervosus humor nutritii titulo donatur: quo tamen jure, qualique modo nutritio reverâ peragatur, praesentis instituti erit inquirere.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
