# Cerebri anatome 257

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/257

Nisi enim spiritus animales jugiter emanantes in tali latice, qui illis pro vehiculo est, fundarentur, ipsi non essent contigui, neque Animae sensitivae systasin connectere & continuare possint: Nam si olim Hippocrates observaverit, spasmos seu motus convulsivos ab inanitione & siccitate produci; illud fortè hâc ratione contigit: nempe quòd humore in Nervis aut fibris deficiente, spiritus ab invicem distracti sejunguntur; qui tamen, ut mutuos amplexus, & quasi manuum complicationes usque retineant, corpora continentia flectunt, & valdè contrahunt, adeóque in spasmos agunt. Praeterea succi nervosi diffusionem, tendinum partiumque nervosarum vulnera & abscessus, quorum utraque ichorem tenuem, & excretioni merè sanguineae prorsus absimilem exudant, testari videntur: Nec minùs è gangliis & concretionibus strumosis hoc arguere licebit. Inter dormiendum praedictus humor in Cerebrum ac Nervos uberiùs influere eorumque meatus obstruere solet; ideoque evigilantibus, quò illius reliquiae discutiantur, oscitationes ac pandiculationes crebrae superveniunt. Denique in promptu esset ostendere, quòd à nervosi humoris depravatione, Melancholia, Mania, & mirabiles quaedam affectiones convulsivae procedunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
