# Cerebri anatome 264

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/264

Cùm pro foedo Equorum morbo (vulgò Farcp dicto) quem Helmontius Lui Gallicae Analogum & contagii ejus Authorem asserit) sanando, plures medicinae methodi & administrationum modi incassùm tentari solent; certissima curandi ratio, quam saepius cum bono successu adhibitam novi, in eo consistit, ut pharmaca quaedam acria, cujusmodi sunt Flammula, Hydropiper, Ranunculus, & similia, quae sale volatili plurimùm abundant, in massam contusa & equi affecti auribus imposita, ibidem 24 circiter horas detineantur: vix credibile est, quo ritu ulcera statim omnia exiccabuntur, ac morbus velut incantamento sanatus, brevi in totum profligabitur. Quandoquidem haec applicatio procul à partibus affectis habita, sine viscerum aut sanguinis alteratione, ità ad distans medetur; certè talis energiae causa tantummodo esse potest, quòd ab isto pharmaciae genere Cerebri & succi nervosi dyscrasia tollitur, adeoque primâ aegritudinis radice praescissâ, ejus surculi & frutices statim emarcescunt. Operae pretium esset, etiam in nostra medicina hujusmodi experimenta tentare. Quinimo suspicari fas sit, quòd talis ratio pro vulgari strumarum sanatione assignari debeat. Inter nostrates tanquam à majoribus traditum habetur, quòd serie masculorum continuatâ, qui septima nascitur proles, is hunc morbum solâ manuum impositione sanare poßit; & sanè profiteor me novisse plures, quos nulla pharmacia sublevare potuit, eo tantùm remedio intra breve tempus liberatos fuisse: Pauci dubitant quin hic morbus Regis nostri contactu saepius curari soleat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
