Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 267
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam partium omnium stamina jacta sunt, requiritur, tum ut ista debitâ proportione usque protrahantur, &mole accrescant, tum etiam ut spatiola, quae propter effluvia perpetim decidua relinquuntur, substantiâ nutritiâ interjectâ continuò expleantur. In istis duobus Nutritionis opus potißimùm consistit; quorum utrique peragendo sanguis materiam suppeditat, eâmque (utì dictum est) inter circulandum singulis concreti partibus exporrigit, &ubique velut prae foribus partis alendae sistit: quo tamen haec materies ritè disponatur, ejusque particulae, nempe crassae &tenues, salinae &sulphureae, aliaeque diversimodae indolis, ab invicem secretae, cum delectu quodam usibus destinatis applicentur, facultate quâdam directrice &virtute velut plasticâ, aliunde quàm ab ipso sanguine ascitâ, opus esse videtur: Enimvero sanguis, spiritu animali destitutus, ad munia isthaec peragenda impar existit.