# Cerebri anatome 267

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/267

Postquam partium omnium stamina jacta sunt, requiritur, tum ut ista debitâ proportione usque protrahantur, & mole accrescant, tum etiam ut spatiola, quae propter effluvia perpetim decidua relinquuntur, substantiâ nutritiâ interjectâ continuò expleantur. In istis duobus Nutritionis opus potißimùm consistit; quorum utrique peragendo sanguis materiam suppeditat, eâmque (utì dictum est) inter circulandum singulis concreti partibus exporrigit, & ubique velut prae foribus partis alendae sistit: quo tamen haec materies ritè disponatur, ejusque particulae, nempe crassae & tenues, salinae & sulphureae, aliaeque diversimodae indolis, ab invicem secretae, cum delectu quodam usibus destinatis applicentur, facultate quâdam directrice & virtute velut plasticâ, aliunde quàm ab ipso sanguine ascitâ, opus esse videtur: Enimvero sanguis, spiritu animali destitutus, ad munia isthaec peragenda impar existit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
