Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 269
Unproofread scanNot analysed yet
Enimvero supponimus, quòd sicuti liquor nervosus spiritu animali turgidus, humori arterioso confert quòd idem nutritius fuerit; itâ in hujus compensationem, spiritus animales à nutritionis opere residui, ac ubique intra fibras dispositi, ab arterioso sanguine misturam seu copulam quandam recipiunt; cujus ope &συμπράξει iidem spiritus vim suam locomotivam multò fortiùs ac potentiùs exerunt: Videtur enim quòd eorum particulis spirituo salinis, corpuscula velut sulphurea à sanguine irriguo adjiciuntur; cúmque adeò spiritus animales hâc copulâ instruuntur, ipsi in motum excitati particulas adscititias excutiunt, quae cum impetu quodam, velut in pulveris pyrii explosione, elisae, musculum subitò intumefaciunt, ipsumque adeò validè contrahendo, nixum motivum vehementem edunt.