# Cerebri anatome 270

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/270

Super his fusiùs disserendi locus est, cùm de motu musculorum agemus. Interea tamen advertimus, quòd musculi totius corporis, quoad motum suum, analogiam quandam cum Cordis motu habent. Enimvero in Corde spiritus animales, intra fibras & filamenta nervosa (quibus haec pars plurimùm stipatur) scatentes, à sanguine influo, & utriusque sinûs latera distendente, corpuscula sulphurea copiosè suscipiunt; quae dum iidem spiritus, ipsis ad plenitudinem saturati, excutiunt, ac veluti explodunt, totius Cordis (lateribus ejus cum impetu quodam intrà diductis) systole infertur, quâ quidem sanguis ex utroque sinu velut emboli impulsu ejicitur. Profectò nisi spiritus cordis incolae pabulum & explosionis materiam ab ipso sanguine reciperent, eorum penus pauciorum & exilium nervorum commeatu suppeditatus, pro motu ejus indiscontinuo peragendo minimè sufficeret. Hujus indicium est, quòd à sanguinis aequè ac spirituum animalium defectu aut depravatione, etiam Cordis motus deficit, aut diminuitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
