Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 272
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quòd sanguis partes solidas depraedare potiùs quàm relarcire perhibetur, hoc illius morbo &dyscrasiae, &non ipsi simpliciter, attribui debet: quippe interdum sanguis accusatur, quòd partes solidas nimiùm infercit; nempe in quantum massa ejus aquosa ac debilis existens, succum alibilem, quem ritè coquendo non est, crudum usque &vitiosum, uberi nimis copiâ circa habitum corporis deponit, adeoque Anasarcam inducit. Interim concedi debet, quòd siquidem sanguis est, qui malè habens, nutrimenti vitiosi nimium congerit; ità idemmet ipse est, dum rectè habet, qui nutritionis munus laudabiliter praestat. Quòd verò arguitur succum nervosum potiùs esse nutritium, quia propter ejus defectum, depravationem, aut prodiga nimis dispendia, nutritionis actus inhiberi aut perverti solent: Huic facilè erit referre, quòd impedimenta succi nervosi vitio facta, Nutritionis formam, &non materiam ejus respiciunt; nempe interdum accidit ut sanguis materiam alibilem in debita satìs copia &crasi dispenset; quae tamen succi nervosi culpâ, haud ritè assimiletur. Quando musculi aut tendinis distentioni nimiae motûs impotentia cum dolore supervenit, brevi postea, nutritione impeditâ, gelatina circa locum affectum concrescit: quae tamen non (utì vulgò fertur) è paribus nervosis exudat; sed glutinosus humor ab arteriis pro alimento suffusus, in quantum à parte laesa non excipi potest, ibidem congeritur: neque putandum est tumores, aut abscessus strumosos humorem solummodo nervosum continere aut profundere, cùm materies utrinque magna ex parte sanguinea sit, quae ob malum succi nervosi fermentum, formam quidem alienam, eâmque variè degenerem, induit.