Latin
CAPUT XXI
Thomas Willis, Cerebri anatome 276
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem enim hi sensui tantùm absque locali motu conducunt, ideo (non secùs ac nervus alter auditorius) dum intra cranium sunt, planè medullares &molles existunt; quò nempe spiritus animales, intra teneriorem Nervi Compagem faciliùs commoti, specierum sensibilium Ideas promptiùs &accuratiùs communi sensorio convehant: At verò quoniam effluvia, sive halitus odori nudo organo excipiendi, particulas saepe asperas &aculeatas Cerebro &Nervo molliori infestas secum advehunt, ideo in primos illorum occursus, hi Nervi cranium egressuri, à dura matre tunicas, velut armaturam, mutuantur: Porrò cùm isti halitus (nè forte confertim irruentes sensorium acriùs feriant) paulatim &per manipulos tantùm admitti, pérque diversos narium anfractus traduci debent; ideo hi Nervi, quò meliùs effluvia intra singulos specus scatentia suscipiant, ità in fibras &filamenta plurima dirimuntur, ut nullus sit narium ductus, cui saltem aliqua istorum non destinantur.