# Cerebri anatome 276

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/276

Quandoquidem enim hi sensui tantùm absque locali motu conducunt, ideo (non secùs ac nervus alter auditorius) dum intra cranium sunt, planè medullares & molles existunt; quò nempe spiritus animales, intra teneriorem Nervi Compagem faciliùs commoti, specierum sensibilium Ideas promptiùs & accuratiùs communi sensorio convehant: At verò quoniam effluvia, sive halitus odori nudo organo excipiendi, particulas saepe asperas & aculeatas Cerebro & Nervo molliori infestas secum advehunt, ideo in primos illorum occursus, hi Nervi cranium egressuri, à dura matre tunicas, velut armaturam, mutuantur: Porrò cùm isti halitus (nè forte confertim irruentes sensorium acriùs feriant) paulatim & per manipulos tantùm admitti, pérque diversos narium anfractus traduci debent; ideo hi Nervi, quò meliùs effluvia intra singulos specus scatentia suscipiant, ità in fibras & filamenta plurima dirimuntur, ut nullus sit narium ductus, cui saltem aliqua istorum non destinantur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
