# Cerebri anatome 277

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/277

Atque ad hunc modum, licèt exhalationes in nubeculas quasi discerptae filamentis nervosis excipiantur, adeoque satìs cautum sit, nè densiùs elevatae sensorium obruant aut obscurent; nè quid tamen asperi aut molesti cum illis unà ad Cerebrum feratur, prae foribus os cribrosum objicitur, per cujus foramina percolatae omni acredine exuuntur. Denique per nervum molliorem, tanquam alterum medium, traductae, adeoque iterum refractae, tandem primo sensorio lenes admodum & benignae sistuntur. Quòd verò hi Nervi intra Cranium cavitate apertâ per totum insigniuntur, ratio esse videtur, ut humor aquosus è Cerebri plicatura exudans, inque hos canales derivatus, odorum impressiones, sicubi nimis acres aut igneas, retundat & contemperet: nam sicuti humores oculo inclusi speciem visibilem variè refringunt, quò ista demum sine impetu Nervum opticum trajiciens, communi sensorio placidè illabatur; ita non improbabile est, lympham intra hos Nervorum ductus contentam pariter odorum species demulcere, easque sensorio quadantenus praeparare. Quapropter observare est quòd pecora & jumenta quae herbaceis vescuntur, processus mamillares amplissimos & semper aquâ tumidos habeant; scil.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
