# Cerebri anatome 279

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/279
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/279

Quoad fibras & filamenta è nervis mollioribus per foramina ossis cribriformis in narium cavernas protensa, ista in cunctis animalibus, quibus adsunt processus mamillares, reperiuntur: ut minimè dubitandum sit, processus istos, cum hac appendice ac origine sua medullari, odoratûs organum esse. Quodque rem magis confirmat, filamenta haec in canibus venaticis longè plura & insigniora sunt quàm in ullo praeterea animali: at verò praeter hos nervulos, è foraminibus ossis cribrosi in nares productos, duo rami etiam è Pari quinto huc mittuntur, ac in utrumque narem distribuuntur. Hujus ratio esse videtur, quòd cùm nervi modò descripti, sive primae conjgationis, propriè sint olfactorii, atque odoratûs sensum per se efficiunt; hi tamen Nervis aliis, etiam à quinto Pari missis, ideo stipantur, quoniam Odoratûs Organum cum aliis quibusdam partibus consensum habere debeat, quem Nervi isti subsidiarii, propter multiplicem Paris quinti ramificationem, praestare solent.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
