# Cerebri anatome 284

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/284

Quippe in bove, oculum ampliorem sortito, nervus oculi motorius ramum cuilibet è sex musculis communibus impertit; atque praeterea è nervis quarti, quinti, & sexti Paris, rami quidam nonnullis eorundem musculorum distribuuntur: unde conjicere licebit quòd hujusce tertii Paris nervi, oculorum motibus quibusvis spontaneis praecipuè, ac ferè tantùm, inserviunt: Adeò ut quoties Animal quodvis ad hoc vel illud objectum percipiendum sensus intendit, hi Nervi oculum ad ejusmodi intu itum spontaneum convertant, ac pro libitu componant. Insuper autem advertimus, oculos diversimoda motuum involuntariorum genera sortiri; quippe in metu, pudore, iracundia, tristitia, imò ad omnes & capitis & cordis affectus, nobis licèt invitis, oculi respectivè configurantur. Quare summè probabile est, quòd ejusmodi oculorum motus pathetici, quorum animal vix conscium est, aliorum Nervorum, scil. è Pari quarto, quinto, & sexto proficiscentium, ope peragantur. idque ex eo manifestiùs apparet, quia iidem Nervi qui ramos oculo accommodant, origines à Cerebello desumunt, cujus munus saepe ostendimus esse spiritus pro functionis involuntariae exercitio dispensare. Attamen de his Nervis tertii Paris, qui propriè quòd in oculorum motorii dicuntur, observamus, homine, cane, & quibusdam aliis animalibus, paulò secùs habent quàm prout in bove reperiuntur: nam uterque nervus in istis simulac cum reliquis extra cranium defertur, in 4 ramos dividitur, quorum tres exinde in totidem distinctos musculos rectos, scil. attollentem, adducentem, & deprimentem, feruntur; ramus ejus alter singulari trunco longiùs pergit, & in medium musculi, oculum ad angulum internum deorsùm versùs obliquè circumducentis, implantatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
