Latin
CAPUT XXI
Thomas Willis, Cerebri anatome 285
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his verò constat, quòd hi musculi, quibus iste Nervus in omnibus prospicit plerosque oculi motus spontaneos ferè ac per se exequendo satìs sunt: ubi autem praedictus Nervus in quatuor surculos dividitur, plexum constituit parvum &rotundum, è quo plures exiles propagines Nervi optici truncum perreptant, &variè circumambiunt; in quem usum ità fiat, suprà innuimus. Quarta Nervorum Conjugatio (quam ordinis &successionis jure quartam appellamus, licèt à Fallopio octava &ultima habeatur) diversam ab omnibus aliis originem sortitur. Quum enim plerique alii à Medullae oblongatae basi aut lateribus prodeant, hic in summitate ejus, pone protuberantias orbiculares nates &testes dictas, radicem suam habet: unde anteriùs juxta latera medullae oblongatae deflexus, statim sub dura matre reconditur; sub qua aliquandiu incedens, &per idem cum reliquis oculo destinatis foramen cranium pertransiens, singulari trunco, nec cum aliis Nervis uspiam communicante, totus in musculum trochlearem dictum impenditur.